PRATUM

PRATUM
PRATUM
cum vox appellative sumitur, quid significet, notum. Ex eo autem dictum est, quod paratum ad fructum recipiendum; seu, ut ait Columella, l. 2. c. 17. quod protinus esset paratum, nec magnum laborem desideraret. Graece λειμὼν, a verbo λείβω. Prata enim relinqui debent in laeto solo, vel irriguo, vel humido: eaque aquâ pluviâ rigari viâ publicâ, Plin. l. 18. c. 28. quô totô de pratis agit. Pauca haec inde excerpere visum. Herba optima in prato trifolii —— secandi tempus, cum spica deflorescere coepit atque roborari —— noctibus roscidis secari melius —— Fuit hoc quoque maioris impendii apud priores. Creticis tantum transmarinisque cetibus notis, nec nisi oleô falcis aciem excitantibus —— Iustum est unâ operâ iugerum in die desecari, alligarique manipulos mille ducentos quatern um pondo ---- Rursus rigari desecta oportet, ut secetur autumnale foenum, quoe vocant cordum. Interamnae in Umbria quater annô secantur, etiam non rigua. Ter vero plerisque in locis, et postea in ipse pabulo non minus emolumenti est, quam a foeno. Armentorum id cura, iumentorumque pregeneratio suum cuique consilium dabit optimum, maxime quadrigarum quaestus. Gall. Pre. dicitur, unde illustri familiae nomen, de qua infra: uti de Prato Clericorum, supra in Clerus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Pratum, Oregon — Pratum is an unincorporated community in Marion County, Oregon, United States. It is located northeast of Salem on Howell Prairie near the Pudding River. Pratum is Latin for meadow .cite book last = McArthur first = Lewis A. authorlink = Lewis A …   Wikipedia

  • Pratum Resort — (Као Лак,Таиланд) Категория отеля: 2 звездочный отель Адрес: 53/30 Moo 5, Bang Nieng B …   Каталог отелей

  • PRATUM vulgo PRATO — PRATUM, vulgo PRATO oppid. amplum Hetruriae, ad amnem Bisentium, medium inter Florentiam ad Ortum, et Pistoriam ad Occasum, in territorio Florentino sub M. Duce. Vulgi verbo Barulum Apuliae, Fabrianum Piceni, Crema Lombardiae, Pratum Tusciae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PRATUM Longum — Pralon, Monasterium Virginum est in Lingonibus; cuius meminit Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Lingones …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PRATUM Monstratum — vel Praemonstratum, Gall. Praemonstre, locus, ubi Norbertus monasterium nobile, caput Ordinis Praemonstratensium condidit, in dioecesi Laudunensi. Caepit autem is institui A. C. 1120. Ex Prato Latini fecêre deminutiva pratula, et pratella; Galli… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OVINUM Pratum — vulgo die Scaffmatte, pars est Iurassi montis, in agro Basiliensi, quae per Sisgoviam ascendentes transmittit, nomine a pascuis accepto. Urstisius epit. hist. Basil. c. 1 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RAMBERTI Pratum — oppid. Comitatus Forestii, Merula. Vulgo Rubempre, suos quondam ac domesticos dominos Marte claros habuit. In Ambianis ponit Ioh. de Albineio Episcopus Tricassinus, apud Hadr. Vales. Notit. Gall …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Emanuel Adriaenssen — Emmanuel ou Emanuel Adriaenssen ou Emanuel Adriaensen, Adriansen, Hadrianus et Hadrianius (Anvers, né entre 1540/55 et décédé à Anvers en février 1604) est un luthiste, professeur de musique et compositeur flamand. Sommaire 1 Vie 2 Œuvre :… …   Wikipédia en Français

  • pré — [ pre ] n. m. • pred 1080; lat. pratum 1 ♦ Terrain produisant de l herbe qui sert à la nourriture du bétail. ⇒ prairie. Mener les vaches au pré. ⇒ pâturage. Mettre un cheval au pré, au vert. « Il l attacha à un pieu, au plus bel endroit du pré »… …   Encyclopédie Universelle

  • ИОАНН МОСХ — [греч. ὁ τοῦ Μόσχου [сын] Мосха, согласно свт. Фотию (Phot. Bibl. Cod. 199 // PG. 103. Col. 668), или Иоанн Евкратас (εὐκρατᾶς воздержный или от εὐκράς напиток, смешанный с перцем, тмином и анисом ср.: Theod. Stud. Ep. // PG. 99. Col. 1716B; нек… …   Православная энциклопедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”